- POSTILLA
- POSTILLAapud Scriptores recentioris aevi, explicatio marginalis alicuius verbi, in textu S. Scripturae obscuri; an a posta, quod paginam notare supra diximus. an quasi post illa verba, quod haec subinde efferrent Magistri, qui notas eiusmodi marginales et perpetuas in S. Biblia suis discipulis dictabant. Nicol. Trivettus in Chron. A. C. 1228. de Stephano Archiepiscopo Cantuariens. Hic super Bibliam postillas fecit et eam per capitula, quibus nunc utuntur moderni, distinxit. Idem A. C. 1238. de Alexandro Cestr. Episcopo Super Psalterium postillas scripsit, etc. Macri Fratres Hierolex. et Car. du Fresne Glosar. Henrico vero Altingio synonyma haee sunt, Textus et Lectiones Dominicales, Euangelia Dommicalia, Postillae et codex earum Homiliarius: dicique Postillas ait voce barbarâ, ex post et illa, quia multi textus avelluntur a praecedentibus, quibuscum cohaerent, et in quibus alia commemorantur, quae dixit ac fecit IESUS. Post illaigitur, hoc illud dixit. Quam ob orationem, in editionibus Dominicalibus Pontificiis ubique, inquit, additur, in illo tempore; quod in quibusdam tantum textus originalis habet. Hinc Euangelia illa, verbum certô tempore praedicabile: quod apud eos contradistinguitur Verbo omni tempore praedicabili, etc. Vide eum Problem. Nov. Loc. II. Problem. 29. ubi hanc in rem plura habet, ut et infra aliquid, voce Praelectio. A' Postilla vel Postillare verbo hinc orto, deducit du Fresne verbum Apostiller, Practicis Gallis familiare, quô denotare volunt, sciptum aliquod notulis dilucidare atque illustrare. Indidem Postillator, qui postillam ad Textum interpunxit, quorum primus fuit Hugo Cardinalis, qui floruit A. C. 1240. Domin. Macer. Hierolex. cit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.